- MAXIMINUS Cajus Julius
- MAXIMINUS Cajus JuliusImperator, Thrax natione, fil. Patris Gothi Micaeae, ex Ababa matre, Alana. Ex pastore miles, hinc Dux, Alexandri Severi mortis conscius, militum clamoribus Imperator dictus est, A. C. 235. Prodigiosâ corporis mole, bibo guloque infignis: Saevus in Christianos, quibus terraemotus aliaque mala Imperium infestantia, adscriptum ibat. Saevus in alios, magnum aliquod regnum non nisi violentiâ contineri posse dixit. Busiris, Scyron, Phalaris sui saeculi, in illos inprimis desaeviit, quos natalium suorum conscios nôsset, neque fidissimis amicorum parcens. Post mortuos Gordianos, qui in Africa Imperium arripuêre, viginti Proceres a Senatu lecti sunt, qui Maximino, hosti iudicato, oppenerentur. Quod tantum non in insaniam tyrannum adegit, certe parum abfuit, quin proprium fil. C. Iul. Verum Maximinum, quem Caesarem legerat, interimeret. E Germania itaque in Italiam transgressus, Aquileiam obsedit; quâ egregie a Civibus defensâ, ipse a militibus, cum filio, occisus est, A. C. 238. aetat. 65. capitibus Romam delatis corporibusque bestiis obiectis. Filius obiit aetat. 21. Iuvenis egregius, Latine Graeceque doctissimus, a paternis moribusabhorrens, sub Fabilio Poeta, Philemone Grammatico, Modestino ICto Tatiano et Eugamio, qui Rhetor Graecus erat, litteris probe imbutus. Iul. Capitolin, in Maximinis, Euseb. l. 6. Oros. l. 7. Aurel. Victor de Caesar. c. 41. Vide et Iulius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.